Caput 7 HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS
1 | hic enim Melchisedech rex Salem sacerdos Dei summi qui obviavit Abrahae regresso a caede regum et benedixit ei |
2 | cui decimas omnium divisit Abraham primum quidem qui interpretatur rex iustitiae deinde autem et csg68.387 rex Salem quod est rex pacis |
3 | sine patre sine matre sine genealogia neque initium dierum neque finem vitae habens bnf107.456 r adsimilatus autem Filio Dei manet sacerdos in perpetuum |
4 | intuemini autem quantus sit hic cui et decimam dedit de praecipuis Abraham patriarcha |
5 | et quidem de filiis Levi sacerdotium accipientes mandatum habent decimas sumere a populo secundum legem id est a fratribus suis quamquam et ipsi exierunt de lumbis Abrahae |
6 | cuius autem generatio non adnumeratur in eis decimas sumpsit Abraham et hunc qui habebat repromissiones benedixit |
7 | sine ulla autem contradictione quod minus est a meliore benedicitur |
8 | et hic quidem decimas morientes homines accipiunt bnf107.457 r ibi autem contestatus quia vivit |
9 | et ut ita bsb110737.47 dictum sit per Abraham et Levi qui decimas accipit decimatus est |
10 | adhuc enim in lumbis patris erat quando obviavit ei Melchisedech |
11 | si ergo consummatio per sacerdotium leviticum erat populus enim sub ipcsg75.837so legem accepit quid adhuc necessarium secundum ordinem Melchisedech csg68.388 alium surgere sacerdotem et non secundum ordinem Aaron dici |
12 | translato enim sacerdotio necesse est ut et legis translatio fiat |
13 | in quo enim haec dicuntur de alia tribu est de qua nullus altario praesto fuit |
14 | manifestum enim quod bnf107.458 r ex Iuda ortus sit Dominus noster in qua tribu nihil de sacerdotibus Moses locutus est |
15 | et amplius adhuc manifestum est si secundum similitudinem Melchisedech exsurgit alius sacerdos |
16 | qui non secundum legem mandati carnalis factus est sed secundum virtutem vitae insolubilis |
17 | contestatur enim quoniam tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech |
18 | reprobatio quidem fit praecedentis mandati propter infirmitatem eius et inutilitatem |
19 | nihil enim ad perfectum adduxit lex introductio vero melioris spei per quam proximamus ad Deum |
20 | bsb110737.48 et quantum est non sine iureiurando bnf107.459 r alii quidem sine iureiurando sacerdotes facti sunt |
21 | hic autem cum iureiurando per eum qui dixit ad illum iuravit Dominus et non paenitebit tu es sacerdos in aeternum |
22 | in tantum melioris testamenti sponsor factus est Iesus |
23 | et alii quicsg68.389dem plures facti sunt sacerdotes idcirco quod morte prohiberentur permanere |
24 | hic autem eo quod maneat in aeternum sempiternum habet sacerdotium |
25 | unde et salvare in perpetuo potest accedentes uwb69.57 v per semet ipsum ad Deum semper vivens ad interpellandum pro eis |
26 | talis enim decebat ut nobis esset pontifex bnf107.460 r sanctus innocens inpollutus segregatus a peccatoribus et excelsior caelis factus |
27 | qui non habet cotidie necessitatem quemadmodum sacerdotes prius pro suis delictis hostias offerre deinde pro populi hoc enim fecit semel se offerendo |
28 | lex enim homines constituit sacerdotes infirmitatem habentes sermo autem iurisiurandi qui post legem est Filium in aeternum perfectum |